Home Epistolae Roberti Grosseteste episcopi Lincolniensis, Nr. 1, p. 4/5.

                     [Epistola, ante a. 1210 scripta, ad Adam Rufum magistrum]

                     [spätere Datierung: kurz vor 1228]

 

In

Otto Lehmann-Brockhaus: Schriftquellen zur Kunst in England, Wales und Schottland vom Jahre 901 bis zum Jahre 1307. 5 Bde, München: Prestel/ Zentralinstitut für Kunstgeschichte 1955-60.

 

Bd. 3, 1956, Nr. 5086

 

Ut autem aliquo modo clarescat quomodo ipse [Deus] sit forma creaturarum - non enim sic est earum forma, velut pars earum substantialis completiva, ex qua et materia fit aliquid unum-, significationes huius nominis forma aliquatenus sunt explicandae. Dicitur itaque forma exemplar, ad quod respicit artifex, ut ad eius imitationem et similitudinem formet suum artificium.

Sic pes ligneus, ad quem respicit sutor, ut secundum ipsum formet soleam, dicitur forma soleae. Sic etiam vita bonorum ad quam respicimus, ut ad eius similitudinem mores vitae nostrae formemus, dicitur nobis forma vivendi. Dicitur quoque forma, cui materia formanda applicatur, et per applicationem ad illud, recipit formam illius, cuius applicatur, imitatoriam. Sic dicimus de sigillo argenteo, quod ipsum est forma sigilli cerei; et de argilla in qua funditur [p. 5] statua, quod ipsa est forma statuae.

Cum autem artifex habet in anima sua artificii fiendi similitudinem, respicitque ad illud solum quod in mente gerit, ut ad eius similitudinem suum formet artificium, ipsa in mente artificis artificii similitudo forma artificii dicitur.

 

Nec multum distat in ratione haec significatio formae, a primitus dicta significatione formae. Imaginare itaque in mente artificis, artificii fiendi formam, utpote in mente architecti, formam et similitudinem domus fabricandae, ad quam formam et exemplar solummodo respicit, ut ad eius imitationem domus faciat.

Et imaginare cum hoc per impossibile ipsius architecti volentis domum fabricare voluntatem ita potentem, quod se sola applicet, materiam formandam in domum formae in mente architecti, qua applicatione figuraretur in domum. Et imaginare cum his quod materia domus esset fluida, nec posset permanere in forma accepta in se, si esset separata a forma in mente architecti, sicut aqua figurata sigillo argenteo, separato sigillo, statim amitteret figuram receptam.

Imaginare itaque voluntatem artificis applicantem materiam domus ad formam in mente architecti, non solum ut per hanc applicationem formetur in domum, sed etiam applicantem illam ei, quamdiu domus manet in esse, domus ut formata in esse servetur. Eo itaque modo quo forma huius, in mente huiusmodi architecti, esset forma domus, est ars, sive sapientia, sive verbum omnipotentis Dei, forma omnium creaturarum. Ipsa enim simul et exemplar est, et efficiens est, et formans est, et in forma data conservans est, dum ad ipsam applicantur et revocantur creaturae.

 


Return to Top

Home

E-Mail



Logo Dr. phil. Roland Müller, Switzerland / Copyright © by Mueller Science 2001-2016 / All rights reserved

Webmaster by best4web.ch